HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT III: De dolo obstetricum

#Exod. I

Quod videns Pharao alium excogitavit dolum, et praecepit obstetricibus Hebraeorum Sephorae, et Phuae, quae praeerant multitudini obstetricum, ut masculos Hebraeorum in obstetricando interficerent, et abortum factum esse mentirentur; feminas autem reservarent: tum quia fragilis sexus nocero non poterat, et libidini Aegyptiorum deservirent: tum quia quidam sacrorum scriba regi praedixerat eo tempore in Israel masculum nasciturum, qui regnum Aegypti humiliaret, et virtute universos transcenderet. Timuerunt vero obstetrices Deum, et servaverunt mares. Quae cum a rege arguerentur, mentitae sunt dicentes: Hebraeae mulieres scientiam obstetricandi habent, priusquam veniamus ad eas pariunt. Et quia timuerunt Deum, aedificavit illis domos, id est locupletavit eas, cum essent pauperes, vel fecundavit eas, cum essent steriles. Augustinus dicit obstetrices venialiter peccasse. Gregorius videtur velle quod mortaliter. Dicit enim quod merces benignitatis earum potuit in aeterna vita retribui, sed pro culpa mendacii in terrenam compensationem declinata est.